519
EVONYMI
QUAM OB CAVSAM, IVRA
caponum, & alia pinguia, quum sint
fluxilis & aereae substantiae,
aegrè sublimentur?
An quòd pinguedo supernatans, humo¬
ri subiecto pelliculam inducit, per quam
subditus humor vix euaporare potest? sic
oleum vino aut aquis odoratis affusum, ex¬
halarè non finit: & rhaphanus quoque ex
leo comestus, de ventriculo eructationes
quàs solet, ciere non potest: sic etiam succos,
quos incorruptos volumus seruare, oleo te¬
gimus, ne vel spiritus conseruantes succum
exhalent, vel ab aere externo extrahantur.
Langius in Epist.
Aqua stillaticia restaurans, & hecticis vti¬
lissima, ex Capricijs Fierauanti. Accipiatur
gallina bona iuuenis, quae oua nondum po¬
suerit, deplumetur viua, vt sanguis commo¬
ueatur, & spargatur per totum corpus &
carnem: postquam fuerit deplumatâ, euisce¬
retur, tantùm intestina auferendo; quò factò
contundatur in mortario simul cum ossi¬
bus, his adijciatur medullae panis tantum
quantum est carnium contusarum; & simul
pistentur, vnà cùm manipulô vno scabiosae
viridis aut siccae, & tot auri folijs, quot pen¬
der coronatus vnus, ac demum adde tan¬
tum aquae solani horrensis, quantum est in
pondere omnium supradictorum, stent si¬
mul