519
EVONYMI
magnus fumus & subfoetidus exire, & ma¬
teria ascendere (nimirum quando materiae
aquosae nihil super est, mel ascendit.) Extraxi¬
tum totam cucurbitam, quod non debueram
(sat erat altius in cinerem trahere) & erant
guttae rubicundae, adustae in alembico, acres
& odore ferè vt oleum de ligno iuniperi. Cu¬
curbita infra fissa est. Relictum in cucurbita,
mel erat ruffonigrum, adustum, subamarum,
flauo colore tingens.
Mulsam veterem in cineribus destillauit
Dominus Gesnerus, in cucurbita relinque¬
batur materia ad nigredinem accedens & dul¬
cis, graui odore. Aqua prima odorata erat,
& gustu aquam vitae referebat, non tamen
flammam concipiebat. Secunda aqua, aquo¬
sior videbatur, cum aciditate quadam. Pa¬
rum aquae ex ea destillatur.
Aqua ex ranarum cruribus sublimato va¬
pore, collecta, phthisicis & hecticis effica¬
cissima perhibetur ab Alex. Benedicto, nec¬
non siccae iocinoris distemperantiae, bis die
ieiunis sumpta tepens, medetur.
Aqua destillata mense Maio ex ranarum
spermate ([G]froͤschen leich[/G]) impositaque poda¬
grę, mirè demulcet dolores & prorsus tollit.
DE AQVIS COM¬
positis è stirpibus maximè.
Aqua