519
EVONYMI
in ampulla vitrea aquam destillatam serua, &
mane & sero guttam j. aut alteram oculis im¬
mittas. Arnosdus.
Aqua nobilissimae operationis in catara¬
ctis oculorum, resoluit enim materiam in vijs
oculorum existentem, cum notabili confor¬
tatione virtutis visiuae, Iohan. de Vigo. Recipe he¬
patis hircini sani & recentis lib. ij. calami aro¬
matici, mellis ana y s. succi rutae z iij. aquae
chelidoniae y sex, aquae foeniculi, aquae ver¬
benae & cuphragiae ana y iij. piperis longi,
nucis moschatae, caryophyllorum ana z ij.
croci scr. j. florum rorismarini aliquantulum
contriti, schiarae siue bozomi ana M. s. sarco
collae, aloes hepatici ana z iij. fellis auium de
rapina viuentium, si inueniri possit y j. vel
loco earum capiatur de gallis, gallinis, capo¬
nibus & perdicibus in triplum, videlicet de
felle gallinarum, etc. omnibus prius tritura¬
tis & incisis: deinde triturationi addantur, sac¬
chari albi y iij. mellis rosari z vj. misceantur
omnia & cum alembico vitreo secundum ar¬
tem destillentur, & vsui reseruentur benè ob¬
turata, quia vnam quanque debilitatem visus
confortat, & caliginem oculorum mundat,
cataractam futuram prohibet.
Aqua intra oculum posita, dilatationem
pupillae restaurans, cum aliquali virtutis visi¬
uae confortatione, Recipe foeniculi dulcis z j. san¬
guinis columbini y j. turiae, antimonij ana z
ij. aquae ros. aquae myrtillorum ana y i. s. my¬
robalani