519
EVONYMI.
suaui vtique, quo paulatim adaucto, primo ex¬
ibit imbecille quid aquae simile, post subcitri¬
num, vltimo aucto igne, citrinum facultate
potentius, quibus moscho, ambari, ambra¬
ue aromatizatis vtitor bis in hebdomada,
cochlearis mensura ante cibum horis sex.
Quod si memorandi sedem, temporaque lines,
memoraberis quaecunque volueris, Fuma¬
nellus.
Aqua pro memoria, Recipe florum fabarum,
sambiuci, chamomillae ana P. ij. rutae, melissae,
pimpinellae, buglossae, liquiritiae rasae con¬
quassatae ana M. iij. fiat destillatio in alembi¬
co vitreo lento igne, vtere bis aut ter in heb¬
domada, ad y s. vel y j.
Aqua ad maniam, quae est secretum pre¬
ciosum & probatum in cura maniae & me¬
lancholiae, ex libro quodam vetustissimo
manuscripto. Recipe florum anthos, boraginis,
rad. buglossae ana, croci drach. j. mali cydo¬
nij y iiij. vini albi optimi, benè digesti, & cla¬
ri lb. ij. misceantur & stentsimul benè pista¬
ta per diem vnum naturalem, deinde ponan¬
tur in fimum equinum diebus XV. in vase vi¬
treo, tum destillentur in vase vitreo duabus
vel tribus vicibus. Hanc aquam (inquit au¬
thor) serua vt oculi pupillam, est enim val¬
de preciosa, quia eam sum expertus in
mnibus aegritudinibus melancholicis valde
efficaciter, & in dolore & tremore cordis.
Dosis eius est z. j.
Alia