519
THESAVRVS. 47
praedictis rebus y j. piperis & erit perfectis¬
sima: faeces autem quae de dicta destillatione
fuerint relictae, puluerizes, etiam valebit si
superponatur cuicunque vlceri.
Aqua diuinae operationis, vulnus omne
breui sanans tempore, scabiem & exituram.
Recipe tartari albi calcinati, id est cum argento vi¬
uo decocti ac depurati, aquae ardentis, quantum
sufficit ad destillandum, quod si pluries destil¬
letur, efficatior redditur, Fumanellus.
Aqua alia probata ad fistulam, & quae ita
indurat ferrum quòd poteris incidere aliud
ferrum, ac si esset lignum. Recipe lumbricos ter¬
restres, & de eis fac aquam per alembicum,
& ex radicibus rhaphani, fac aquam per alem¬
bicum: tum fac fieri tibi vnam laminam cul¬
telli quae sit à parte vna acuta, postea ponat
eam faber in igne donec rubefiat, & extrahat,
& extinguat in ea tribus vicibus ęquali quan¬
titate sumptis & temperata cum acumine
psius cultelli inde perforando vitrum deinde
candidetur: & iterum balnea in aquis supra¬
dictis: deinde poteris incidere ferrum securi¬
ter, & est mirabilis in fistulis.
Aqua ad omnia vulnera, Recipe succi agrimo¬
niae, solani, plantaginis ana lb. s. vini albi
(an. vitri albi) y iiij. aluminis crudi y iij. ma¬
sticis y ij. auripigmenti scr. s. albumina ouo¬
rum numero vj. agitentur fortiter & destil¬
lentur, hac aqua lauetur bis in die.
Aqua alia ad fistulas, nodos, lupiam, porra,