519
EVONYMI
Praeterea aqua haec commixta cum lapide
calaminari & aloe, sanat Lupum morbum,
si bis in die emplastri modo imponatur, aut
etiam si eadem aqua lauetur, caue tamen ne
intra os ea vtaris.
Aqua septima, quae dicitur aqua conserua¬
tionis: accipe petroselinum, & contere in
mortario, & destilla in alembico. Hanc aquam
bibat, quisquis cibum non appetit, ieiuno sto¬
macho, omnem flatuositatem & cruditatem eius,
emendat, concoctionem procurat. Purgat
quoque pectus à super fluitatibus.
Octaua aqua, dicitur conduplicata, accipe
seminis apij, & olei papaueris, sacchari albi
caryophyllorum; ana, conterantur in mor¬
tario, quibus adde aquam conseruationis prę¬
dictam, & simul mixta ponantur in alembi¬
cùm ad destillandum. Valet haec mirum in
modum contra tussim, dolores pectoris, si
mane frigide, vesperi verò calidè bibatur. Bi¬
bita calidè cum castoreo, valet in omnibus
splenis affectibus, & membrorum tremori¬
bus, & caput cerebrumque conforrat. Octo has
aquas, sancto Aegidio inscriptas, ex Germa¬
nico transtulimus. Restabat nona quoque
sed eius descriptio imperfecta erat, ideoque in
termisimus.
DE AQVIS COMPOSITIS.
quae Elixir vocantur, quarum aliquae
ad Balsama etiam, de quibus in¬
ferius, referri debent.
Elixir