519
THESAVRVS. 52
stalli, quàm serua in vase vitreo obstructo, &
vtere ad sequentia. Si hac aqua conspergas pi¬
sces, aues, carnem ferinam, & alia, incorrupta
manebunt quam diu volueris. Vinum alieni odo¬
ris, pendulumque, redditur odoratum & inte¬
grum, si huius aquae modicum affundas. Apo¬
stemata interna, pota sanat, aut illita. Viscera
omnia confortat, & colicae prodest. Vulnera
sanat, si petia madefacta hac aqua, vulneri ad
moueatur. Apoplexiam imminentem prae¬
cauet, bibita, aut cerebro illita. Oris & gin¬
giuarum affectus curat, & anhelitus graueo¬
lentiam ob gingiuarum putredinem, narium
item atque aurium emendat. Si bibatur à viris,
conseruat eorundem vigorem, & timiditatem
corrigit, exiccando humiditates. Faciei ma¬
culas oculorum atque etiam totius corporis
corrigit, ex Germanico incert.
Aqua alia aurea dicta, & virtutis singula¬
rissimae, Ba foliorum saluiae y ij. nucis mosca¬
tae, caryophyllorum, zedoariae, granorum para¬
disi an. y s. cinnamomi y j. lauendulae y iiij.
vini boni qr. iiij. haec omnia habeantur in vase
benè obturato per 14. dies, postea coletur vi¬
num, aromata verò tundantur benè ac iterum
vino commisceantur, in alembico aut balneo
Mariae destillatum fiat. Confortat retentiuam
stomachi appetitiuamque, corrigit affectus
pulmonis, splenis ac interiorum omnium.
Est & amuletum venenorum omnium, san¬
guinem clarificat, anhelitus graueolentiam ac
G 4