519
THESAVRVS. 56
ctae species, sit ad pondus librarum viginti sex,
plus minus. Si in tres diuersas bocias diuide¬
res aquam, similiter species & res ad ratam
diuide: quia securius destillabis in tribus vi¬
cibus, quàm in vna. Et pone bociam cum su¬
perimposito alembico in balneo Mariae sub
moderato igne. Primum exibit elixir vitae,
& serua illud per sebenè obturando vas vi¬
treum, ne respiret. Deinde stillabit aqua gros¬
sior quae solum ad viliores vsus valet. Faeces
verò, quae remanebunt in alembico, cucurbi¬
ta vel vesica, aequiualent theriacę, & seruiunt
pauperibus ad plures infirmitates.
Elixir vitae aliud, mirabiliter caput robo¬
rans, priori ferè simile, nisi, quod minori sum¬
ptu & labore comparari potest: Recipe caryo¬
phyllorum, nucis moschatae, zingiberis, ze¬
doariae, galangae, piperis longi & nigri; cor¬
ticum cirri, seminis iuniperi, foliorum saluię,
basilici, rorismarini, maioranae, euphragiae,
foeniculi, betonicae, baccarum lauri, pulegij,
gentianae, calamenti, rosarum rubearum, spi¬
cae nardi, ligni aloes, cubebarum, cinnamomi,
cardamomi, calami aromatici, stoechadis,
macis, thuris masculi ana z j. postea, Recipe ficuum
siccarum, pussularum, dactylorum sine ossi¬
bus, amygdalarum dulcium ana 3 j. s. mellis
y vj. sacchari albi ad pondus omnium, teran¬
tur omnia simul benè, & ponantur in aqua
vitae trium coctorum, & postea repone omnia
in ampulla vitrea & destillentur lentè vt in
alijs elixir vitae.