519
EVONYMI
Aqua argenti sublimati ad cancrum, ex¬
tirpans eum radicitus, & citò interficit,
si super ponatur, ita vt non longa curatione
sit opus, nisi quatenus vlcus est, fiat autem
qua haec hoc modo. Liquefiat stannum &
dum incipit refrigerari & condensari, pro¬
ijciatur super ipsum de Mercurio tantum
quantum est ipsum stannum, incorporen¬
tur, vt fiat fotum sicut pasta, & illa pasta su¬
per lapidem purum & leuigatum poni, &
duci & optimè triturari debet, & postquam
ita factum fuerit, addatur ei de Mercurio sub¬
limato, quantum est ipsa pasta, & iterum te¬
ratur & ponatur super lapidem, & tunc fics
sicut aqua, & hoc per alembicum debet de¬
stillari, & quae inde extrahitur aqua, debet
colligi & seruari ad vsum.
Contra omnem scabiem, pustulas, impe¬
tiginem, serpiginem & morpheam, etc. li¬
quor destillatus, ex Theophrasto: Recipe enulae
campanae y j. axungiae lb. s. argenti viui y s.
sulfuris z ij. destilla per alembicum, & vnge.
Aqua aluminosa ad omnia vulnera, cuius¬
dam viri nobilis secretum. Recipe succi agrimo¬
niae, solani, plantaginis ana lb. s. vini albi y
iiij. aluminis crudi y iiij. masticis z ij. auripig¬
menti scr. s albuminum ouorum numero vj.
agitentur forriter & destillentur. Hac aqua
lauatur vulnus bis in die.
Aqua aluminosa nuncupata, cuius in oris
& aliarum corporis partium, omnibus vlce¬
ribus