519
THESAVRVS. 73
neque aqua capitellum refrigeretur, neque lim¬
bum habeat vllum. Sic vapor omnis mox in
canalem abibit. Si capitellum refrigeretur, ni¬
mis citò densantur vapores, & recidunt etiam:
vel etiam aliter improbatur hoc, in oleis hoc
modo destillandis. Dispiciendum autem quae
nasi curuitas esse debeat, pro situ & spacio
loci, vt canalis et commissus, transmitti per
dolium commodè queat, etc.
5. Canalis sit longus, sex non benè pedes,
transeatque per aquam frigidam.
6. Ignis primum maiusculus fiat: deinde pau¬
latim remissus, in aequali vigore seruetur.
Oleum simul cum aqua & phlegmate trans¬
ibit, etc. aliud subsidit aquae, aliud innatat.
Separetur oleum. Tum rursus aqua destille¬
tur, & quod primum fluxerit, erit suauissi¬
ma aqua, reliquum phlegma. Destillatio per¬
fici octo horis potest, haec Ges.
INSTRVMENTVM APTISSI¬
mum, pro extrahendis oleis è radicibus,
herbis, seminibus, aromati¬
bus, etc.
A. Vesica continens materiam.
B. Venter hic collo adhaeret, vt commodius
collum, amplo vesicae ori accommodetur,
quod commodè collum non admisisset, nisi
hoc intermedio.
C. Collum oblongum, vt minus cito incale¬
K