519
EVONYMI
ana z ij. omnia subtiliter terantur & cribellen¬
tur, deinde Recipe succi chelidonij lb. j. succi sal¬
uiae, bryoniae, rutae, betonicae, mentae, florum
borraginis, & buglossi, succi foeniculi, ana
lb. s. misce & pone omnia in alembico vitreo
& destilla aquam. Et de illa aqua sume omni
mane in die vnum coclilear in aestate, hyeme
verò duo. Haec enim aqua iuuenibus & seni¬
bus quibuscunque est vtilis, nam stomachum in
virtute magna conseruat, & bona virtute duci¬
tur, si non est cerebro & hepati magna calidi¬
tas, & liberat ab hectica & icteritia, & hydro¬
pe: maximè conseruat & iuuat visum, & au¬
ditum confortat: valet contra venenum, &
confortat omnia membra, sanguinem in bo¬
no colore & ab omni putrefactione praefer¬
uat, & destruit foetorem anhelitus.
Balsamum mirabilissimae virtutis in tremo¬
ribus, paralysi, quam quidam maximus medi¬
cus tenuit pro maximo & pretioso secreto in
abscondito cordis sui, sumit galbani, lb. j.
gummi hederae, y iij. minutim conterantur &
misceantur terendo simul, & mittantur in bo¬
ciam vitreatam, cum suo alembico, & destillentur in
balneo Mariae: hoc destillatum commisce cum
y j. olei laurini, & terebinthinae lb. j. tunc de¬
stilletur, & separetur aqua ab oleo. Vsus est,
vt collocetur patiens paralysim, contractionem
spasmum & tremorem, resupinus, & infunde
de hoc oleo calido temperatè in fundo vm¬
bilici sui, & videhis mirabilissimam operatio¬
nem,