519
EVONYMI
Oleum, corpus incolume seruans, & inge¬
nium acuens, quo vtendum est post exactam
corporis euacuationem & decens victus re¬
gimen. Olei philosophorum lb. iij. olei oli¬
uarum antiqui, aut saltem alembico sublima¬
ti, olei de alcana, vtriusque lb. ij. pinguedi¬
nis talpae & mustelae, vrsique sing y ij. castorei
y iij. succi acori lb. iiij. succi anthos, succi be¬
tonicae, vtriusque lb. s. succi gallitrici, succi
cyperi, vtriusque y iiij. vini cretici lb. ij. aquae
ardentis lb. s. omnia igne coquito suaui ad
consumptionem quandam, aditoque ladani, au¬
stero prius vino macerati, tritique z j. s. nucis
moschatae y s. maceris, caryophyllorum, eu¬
phorhij, trium piperum, singulorum z ij. trita
omnia in vase optime clauso, diebus triginta
conseruata, alembico destillentur. Vsus eius
est hyeme, semel in hebdomada: aestate autem
semel in mense, capite prius loto, & posterio¬
re capitis parte, & temporibus prius inun¬
ctis. Fuman.
Descriptio Balsami Christi, è Theophra¬
sto Paracelso. Accipe olei oliuae lb. j. vini
lb. iij. misce in phialam, pone in balneum
Mariae ad mensem, & fiet ex oleo liquor: ca¬
ue ne nimium vitrum repleas, satis sit, si
quarta pars plena fuerit. Emendatio Theo¬
phrasti. Recipe olei oliuarum lb. j. vini ni¬
gerrimi pontici lb. iij. destilla, deinde ad¬
de hypericonis y vi. liquoris de mumia vn¬
cias iiij. iterum destilla ad mensem, & serua.
Valet