519
THESAVRVS. 95
parata à balsamo, prodest omnibus vulneri¬
bus à materia frigida, etc. Est in vniuersum
res praetiosissima & certissima ad multos
morbos.
Oleum magnae efficaciae & potentiae, in
consolidandis vulneribus, bonum & expertum,
Accipias terebinthinae lb. ij. florum hyperi¬
ci z x. thuris triti y ij. olei communis y iiij. bu¬
tyri recentis sine sale, y iij. omnia commixta
alembico destillentur, & quod prius stillat
collige ad vsum: quod vero in vasis remanet
fundo, igneque aucto destillat, ad vulnera sa¬
nanda potentius est, Fumanellus.
Oleum optimum ad neruorum ac iunctu¬
rarum dolorem. Recipe olei de terebinthina lb. j.
gummi hederae recentis y vj. thuris, vernicis
liquidae limpidae, vtriusque y ij. omnia alem¬
bico destillato, Idem.
Oleum, seu vnguentum ingenium acuens,
& memoriam augens, Fumanelli. Recipe stoecha¬
dis, florum rorismarini, florum buglossi, flo¬
rum borraginis, florum chamae meli, maio¬
ranae, saluiae, melissae, violarum, rosarum, ru¬
bearum, foliorum lauri, sing. y j. s. omnia in
bocia optime lutata cum vini potentis ex
Creta aut Rhetici, Graeciue aut aquae ardentis
lb. iiij. diebus quinque macerata destillentur,
& destillato, addantur terebinthinae optimae
lb. j. s. thuris masculi, myrrhae electae, masti¬
ches, bdellij gummi liederae, sing. y ij vernicis
integrę y j. mellis anacardi. y iij. tusa omnia,