519
EVONYMI
schatae, caryophyllorum, gallarum ana drach.
j. ladani, styracis liquidae ana vnciam semis,
aquae vitae vncias iiij. terebinthinae lb. j. olei
antiqui lib. ij. olei perforatae cum simplici flo¬
re, lib. semis, omnia fiant, vt decet, in balneo
Mariae.
Balsamum bonum multarum virtutum, pe¬
culiariter vero vulnera consolidat recentia,
sine vestigijs cicatricum, mundificat oculos,
conseruat carnem à putrefactione, & mirabi¬
liter valet ad inflationem iuncturarum, & ad
dolorem podagrę calidae, ex lib. manuscripto
secretorum Italico. Recipe liquorem vesi¬
carum vlmi, & cola eum cum panno lini, &
pone in vase vitreo in arena per dies quinde¬
cim, & cola de tertio in tertium, postea fac sta¬
re eum per duos menses in sole, & nota quod
fieri debet à medio mensis Martij, vsque ad
medium Iunij.
Aliud. Recipe olei oliuarum vncias ij. pi¬
cis albae vnciam j. galbani drachmam semis, li¬
quefiant omnia cum olei vitrioli Romani
drach. j. cum olei papaueris albi vncijs iij. cum
olei amygdal. amararum vncijs iiij. cum olei
olibani vncià j. puluerizentur & misceantur
simul, Incert.
Aliud ex Fallopij secretis. Accipe succum
porri, succum mentae, pone in ampullam, &
diebus canicularibus insolentur, eritque opti¬
mum balsamum.
Aliud