519
EVONIMI
DE OLEIS EX
floribus.
Oleum de spica fit, si maceretur in vino,
& destilletur, primo oleum sequitur,
cum alioquin aqua destillatione (in arena pu¬
to) separetur. Renibus inunctum, gonor¬
rhoeam sanat. Amicus quidam vxori suae sub¬
inde valetudinarię, olei de spica destillati gut¬
tas ij. ex vino propinauit, bibit illa, & de vita
periclitata, multos lumbricos excreuit.
Oleum de spica nardi vulgari, quod ex
Gallia affertur, Brassauolus commendat: in¬
eptius verò esse ait, quod in Italia quidam ex
lauendula parant: id, inquit, nonnulliballa¬
minum vocant, & pro opobalsamo vtuntur:
De oleo de spica quo balsami loco vtuntur
plerique, eiusque facultatibus, dictum est
supra.
Oleum de floribus verbasci fit, floribus
contritis, positisque in vitro benè obturato ad
solem, per quinque aut sex septimanas: hoc
leum vtile est ad guttam in membris, vulgo
[G]gsüchte[/G]. Curat etiam vulnera recentia, & si
temperetur oleo oliuarum, ad multa vtile
rit. Oportet autem flores cum succi fuerint
colligere.
Oleum factum ex floribus tapsi barbati
cum oleo & vino, solique expositum, vel in du¬
plici vase decoctum, sicut oleum hypericonis,
valet in dolore sciatico.
Oleum hyperici calidum est & siccum,
stipti¬