519
EVONYMI
solidat, & cicatricem inducit sine vestigio.
Qui febre pestilentiali fuerit affectus, vn¬
ctus toto corpore, hoc oleo curatur. Hyperi¬
con sumatur cum folijs, ramulis, floribus &
radicibus, & in mortario contundatur, po¬
stea vino optimo maceretur vnà cum oleo
communi, vt cooperiatur herba, & in Sole
stent Iunio & Iulio mensibus. Postea acci¬
pe hypericon cum seminibus maturis, rur¬
sus in mortario contundatur, & in oleo com¬
muni infundatur: quantitas autem hyperi¬
conis sit, primo lb. ij. & postea cum semini¬
bus similiter lb. ij. & omnibus in bocia vi¬
trea positis, adde terebinthinae y vj. croci
drach. iiij. myrrhae vncias ij. nucis moscharae
vncias iij. viticellae vncias v. betonicae, mil¬
lefolij, rosarum ana vncias iiij. Quibus
mnibus in cucurbita existentibus, olei com¬
munis quantitas sit lb . x. Vbi igni appli¬
cueris, tum adde cerae flauae, resinae pini, ana
y vj. in balneo Mariae decoquantur, cum suo
capitello, & recipiente optime obturato. Si¬
gnum autem perfectae decoctionis est, quan¬
do nihil amplius destillat, id quod viginti cir¬
citer horis fit: tunc extrahe bociam & ad¬
huc calidum colato, & in vitro serua dili¬
genter. Vsus eius est, vt sit calidum, &
vulneribus tantum in superficie impone,
etc,
Oleum hypericonis multis licet fiat mo¬
dis, hic tamen est perfectissimus, ex Fallop¬
pij se¬