519
THESAVRVS. 112
la, per dies octo, in cucurbita ad fornacem,
tum exprime praelo: & oleum supernatans
collige: potes etiam angelicam, vel aliquid
aliud addere prius contusum.
Poma mandragorae per partes diuidantur,
& deco quantur in oleo, in duplici vase, in fri¬
gida regione, vt de oleo rosaceo ex Rogerio
dictum est, vel ad solem. Olei huius specialia
sunt in febribus continuis & interpolatis, ea¬
dem, quę & olei rosacei: sed quia istud oleum
narcoticum est & fortius alterat, quàm oleum
rosaceum, debet reprimi cum lacte mulieris
mixto: valet idem contra guttam calidam &
podagram, Rogerius.
Oleum è baccis lauri, multis modis fieri
docet Rogerius. Accipe baccas virides, teran¬
tur, & decoquantur in oleo, & colentur. Aut
accipe baccas lauri maturas, easque teras, &
cum folijs decoquantur, & colentur. Aut te¬
rantur baccae lauri, & infundantur in vino,
& dimittantur computrescere per iij. dies, &
tunc ponantur in torculari, & fit oleum. Aut
terantur baccae lauri recentes, & maturae, &
ponantur in sacculo, & oleum extrahatur.
Valet contra colicam & iliacam & sciaticam
passionem.
Oleum è baccis hederae, ijsdem modis fit,
quibus oleum è baccis lauri, valet contra
causas frigidas, in primis contra arthriticam
frigidam. Vnde dico, (inquit Rogerius)
quod quicquid in hedera est, valet contra