519
THESAVRVS. 114
duas mensuras aquae simplicis, posuit in cu¬
curbita vitrea luto sapientiae optimè perlu¬
tata. (Lutum autem erat factum ex simplici
luto, cui permixta erat lana, quae de pannis
detonsa erat,) vt solent ij cucurbitas perluta¬
te, qui aquam fortem parant, postea capi¬
tello imposito, eodem luto per lutauit, simi¬
liter & recipientem (tantum in iunctura) ne
spiritus euanescerent. Tum ita ad ignem po¬
suit, & primo fecit ignem lentum, secundo
maiorem, tertio fortem, eo modo quo so¬
lent aquam fortem destillare: & factum pro¬
fectò est oleum optimum, supernatans aquae
in recipiente, quod collegit, & erat magnae
virtutis.
Oleum macis, calidae est facultatis, ideo¬
què commodus eius vsus est in colica à cau¬
sa frigida, & à catarrho à capite descenden¬
te: confortat cor, ventriculum, & matricem.
In primis maximum auxilium sensi huius
lei, in tremoribus cordis ex timore, aut ex ve¬
sicae obstructione, aut matrice: valet in stran¬
guria, & quicunque à frigiditate ortum ha¬
buerint, morbi. Possunt eius tres vel qua¬
tuor guttae, per os sumi, in cochleari ferreo,
cum offa, aut in primo haustu vini, Incert. ex
Germanico.
Oleum ex macere fieri potest per expres¬
sionem, eo modo, quo dicetur inferius, in ra¬
tione parandi oleum caryophyllorum.
P 2