519
EVONYMI
tuor guttae à ieiunis in cochleari cum offa,
aut vino sumantur.
De oleo caryophyllorum, inquit alius,
hoc affirmare ausim, quòd balsami virtutes
obtinet. Vidi inquit, vulnus eo, per Ioachi¬
mum Rhoeticum, absque suitione coniun¬
ctum atque conglutinatum fuisse. Taceo
reliquas effectiones, quas in corroborando,
& restaurando collapsas vires potissimum
obtinet. Oleum caryophyllorum haustum,
quantitate duarum aut trium guttarum in
brodio seu iusculo caponum, valet in colica,
& vteri suffocationibus. Tabellae ex oleo
caryophyllorum paratae, manéque & sero
comestae, capiti conferunt robur, & catar¬
rhos sistunt.
DE OLEIS E GVMMIS,
lachrymis, seu liquoribus den¬
srtis, & resinis.
Olea de gummis seu lachrymis sic de¬
stillari possunt: Accipe de gummis,
quantum videbitur, pone in cornutam in ci¬
nere, primum igne lento, deinde sensim au¬
cto, donec nihil destillat amplius, & oleum
extrahe, quod sic rectificandum est: Recipe
aliam cornutam mundam & impone oleum
deinde lentissimo igne in cineribus destilla,
& habe¬