519
THESAVRVS. 119
era spasmum, & alios dolores. Recipe terebinthi¬
mae clarae lb. j. olei communis y x. thuris, myr¬
thae, sarcocollae, masticis, croci, ana y j. panis
porcini, caudae equinae, rubiae tinctorum, ana
y j. vermium terrestrium y iij. ponantur
mnia in catinum cupreum, & iuxta ignem len¬
tum incorporentur simul, ac postea in vitrea
retorra destillentur. Post destillationem, sepa¬
ra aquam ab oleo, & serua oleum in vase vi¬
treo. Valet hoc mirabili ter contra spasmum,
etiam qui in vulneribus & alijs morbis acci¬
dit. Fallop.
Oleum è terebinthina (Larigna) contra
contractionem membrorum mirabile, si in¬
ungantur eo membra, authoris incerti. Su¬
mit autem terebinthinae partem vnam, vi¬
trioli calcinati partem vnam, pomorum
xiccatorum & puluerisatorum sine cortice,
partem vnam, olei oliuae partem vnam, late¬
rum exustorum partem vnam, puluerisen¬
tur omnia subtiliter, & misceantur, & in olla
inuitreata stent in loco calido, diebus qua¬
tuordecim, singulis diebus agitando. Postea
destilletur totum per descensum, in vase quam
diligentissime, trium digitorum crassitudine
perlutato, & exiccato.
Oleum è terebinthina cum saluia extra¬
hendum, sic fit, quod valet ad paralysim mem¬
brorum, relictam post apoplexiam, vel he¬
miplexiam. Ponatur in cucurbitam vitream,
retortam dictam, foliorum saluię viridis mi¬