519
EVONYMI
aere ante eius exiccationem contingantur. Hoc
continua per octo dies, mane & vesperi.
Ad calcinandum tartarum subitò, cum ni¬
tro vt albescat, & valet contra verrucas, ex
lib. manuscripto Germanico. Recipe salis petrae
& tartari puluerisatorum, ana partes aequa¬
les. Calefac tegulam aut testam non inuitrea¬
tam, huic infunde nitrum & tartarum, & vbi
stridorem excitauerint, ignitaque fuerint, sta¬
tim albescunt. Tartarum hoc ita calcinatum
in sacculo suspendes in cella, & extillabit
leum. Hoc oleum remouet verrucas manuum
& reliquarum partium, si eo vngantur. No¬
tandum autem, quod vbi minus nitri, quàm
tartari coniunxeris, non ita albescit, quan¬
quam vnciae quatuor salis petrae cum lb. j.
tartari permixtę, tartarum calcinare possunt,
non autem ad albedinem redigere, sed rema¬
net nigrum, è quo tamen etiam oleum destil¬
lari solet.
DE OLEIS E LIGNIS
extrahendis.
Oleum vt è quouis ligno extrahas. Recipe
Guaiacum, pinum, vel iuniperum: &
fac per descensum, vt nosti, & procul dubio
habebis oleum abundè. Si vero vis, vt for¬
tius operetur, & nobilius sit, destilla per as¬
censum in Cornuta, eritque oleum pulcherri¬
mum, & penetrabile, citò ingrediens, quo¬
cunque ponatur.
Oleo