519
EVONYMI
interius, cuius orificium sit arctum, & fac fo¬
ueam in terra, & praepara parietes eius cum
terra figuli, deinde pone ollam vitreatam in
fundo ex directo foueae, habentem orificium
magnum, & cooperiatur corta (lamina) fer¬
rea subtiliter perforata: deinde praepara ista
duo vasa cum terra figuli, ne ex vtriusque ori¬
ficijs respiret, deinde cooperi terra, & adde
ignem per tres horas, finaliter resudabit ole¬
um de iunipero optimum.
Oleum è ligno iuniperi rectificatum, fit
primo destillatione per descensum: deinde
totum simul in bociam infusum destillato
sursum, vel in balneò, quod tardius fir, sed
pulchrius: vel in cinere, arenaue, quod fit ma¬
gis rufum.
Pleum ex rangentis subtilioribus Carpen¬
tariorum, quae nos [G] hobelspon [/G] vocamus, fit,
ad oculorum affectus, ad hunc modum. Acci¬
pe matrem perlarum bonam, reponatur per
noctem, vel in cellam vinariam, vel in aquam
frigidam, postea diligentissime exiccetur: quo
facto, huic matri perlarum impone quantum
potes de ramentis ligni, eaque accende, & habe
bis fuluum oleum ad oculos.
DE OLEIS EX CHARTA.
& petijs è tela lini.
Oleum chartae fit, accipiendo patinam
stanneam, cui impone chartam, quam
accende,