519
EVONYMI
perientias, cum multiplicibus laboribus adin¬
ueni aliqua, de aliquibus expertus sum, trans¬
scribendo significarem. Et quamuis diu distu¬
lerim, tamen iam senio appropinquante,
mni liuore semoto, ea quae de hoc secreto sum
expertus, plenius enodabo. Audiatis ergo, &
audiant secreti electi, verba oris mei, quia spi¬
ritus sanctus, vbi vult spirat, & ideo in putes
poenitentiae recludatur qui fatuo alicui & im¬
potenti reuelabit, quod antiqui quaesiuerunt,
nec inuenire potuerunt: scrutari sunt, nec il¬
Iud habuerunt. Est etenim donum coeleste, no¬
bis indignis à Deo destinatum, quod nec me¬
dici cognouerunt, nec etiam philosophi qui
in Calchymia laborauerunt, perceperunt.
Sed testor Deum, quod per varios labores,
quos longo tempore in arte Calchymiae su¬
stuli prout scitis, per experientiam cognoui
istius rei efficaciam tantam esse, quod non
sufficio vobis, tantae virtutis vigorem ple¬
nius explanare: & ideo in puteo poenitentiam
recludimus.
Accipiatis ergo hoc secretum, scilicet san¬
guinem humanum, & sit sanguis virorum sa¬
norum, & aetatis infra 30. annos, & extraha¬
tis quatuor elementa prour benè nouistis ex
calchymia, & obturetis bene quodlibet ele¬
mentum per se, ne aer subintret.
Aqua enim valet in omnibus aegritudini¬
bus tam calidis quàm frigidis, quod occul¬
tae est