519
EVONYMI
& se tenuerit in quiete per mensem, sine du¬
bio reddetur sibi visus. Item si in aliquo mem¬
bro, aliquòd superfluum existit, vel aduenit
aptum putrefactioni, statim dissoluit & tol¬
lit, & si inueniatur diminutum, reddit restau¬
rando. Et valet hoc elementum in apoplexia,
epilepsia, scotomia, vertigine, dolore hemi¬
craneo, & in omnibus istis debet admini¬
strari cum aliquo electuario; ad propositum
valente.
Ignis verò pretiosior & admirabilior est,
& ad omnia valet ad quae valet aër, & quod
plus est, le mortuo homine, facit viuum, hoc
ita intelligendum est. Quod si in hora (sin¬
gultus) mortis, detur de hoc igne, ad quanti¬
tatem grani tritici; distemperato cum vino
ita tamen, quod guttur transeat, reuiuiscere
faciet ipsum hominem, & ingredietur ipsum
cor subitò, expellendo superfluos humores,
& cum hoc viuificat calorem naturalem ipsius
hepatis, & ita, quod quasi per vnam horam
ipse infirmus poterit loqui, & disponere de
restamento, &c. Et per hunc modum, vidi
facere miraculum, apud Dominum Comutem
Parisiensem, qui quasi mortuus iacuit, &
statim postquam hoc medicamentum sum¬
psit, redijt aliquantisper ad se, & post horam
expirauit. Et istud apud quàm plures sum
expertus. Item si senes vtuntur hoc igne
mni die, in modica quantitate, subleuat sene¬
ctutem, exhilarando corda eorum, ita quod
iuuenilia