519
EVONYMI
patiebatur etiam postridie manente adhuc do¬
lore, supra, infraque purgauit, modica tamen
quantitate.
Scribit ad Gesnerum nobilis quidam,
gregius antimonij praeparator, se plus quàm
400. hominibus cuiuscunque sexus & aetatis,
hoc suum antimonium exhibuisse, citra om¬
nem non solum noxam, sed foelicissimo quo¬
que successu. Exhibuit Curiae Rhoetorum
quinque viris pestilentiali febre correptis,
quos sanitati restituit. Is asserit praesentane¬
um esse pestis remedium: quibus verò offer¬
tur antimonium, ijs neque ante eius assum¬
ptionem, neque post, vena est secanda. Huius
antimonij sui miserat partes aliquas, triplici
coloris differentia, inter se distantes, ex qui¬
bus, quod rufo colore praeditum fuerat, reli¬
quis praeferebat: propterea quod longiori
in igne mora, vt colorem acquirat, virtus
exhalat. Verum quod ita maiori igne colo¬
ratur, maiori quoque dosi est exhibendum.
Exhibuit idem rubri antimonij, cuidam ro¬
busti corporis viro, grana quinque: qui verò
sunt mediocris valetudinis, & mulieribus,
offert grana quatuor. Debilitatis verò tria.
Si verò validissima quis complexione fuerit,
sex grana tutò offerri posse, neque hanc do¬
sim excedendam putat. Vbi necessitas vrget,
qualibet diei parte exhiberi potest, media
quin etiam nocte, dummodo cibus differa¬
tur ab eius assumptione per horas quinque
aut