519
EVONYMI
vero post assumptionem, ius cicerum cali¬
dum bibant, in pauca quantitate. Contineant
se intra parietes per dies duos, & à potu quo
que eo tempore sibi temperent. Ali qui stibij
tritissimi & calcinati tantum, cinere seu calce
vtuntur eodem modo, sed tutius videtur, vt
aliquoties fundatur.
Morbis conuenit, primo quidem pestilen¬
tiae, & qui ea sunt infecti, ijs quam primum of¬
feratur: quin etiam praeseruationis gratia ad
purgandum exhibetur. Est praeterea singula¬
ris medicina, contra hausta venena. Deinde
competit ijs, qui diuturno capitis dolore ve¬
xantur. Tertio catarrhis ad pulmonem descen¬
dentibus. Quarto doloribus ventriculi, &
eius debilitati. Quinto hydropisi. Sexto asth¬
mati prodest, & difficultati anhelandi. Septi¬
mo paralysi particulari. Octauo epilepsiae.
Nono, febribus quartanis. Decimo melancho¬
licis & delirantibus & insanis. Vndecimo,
quorum corpora ad elephantiasim inclinant,
& scabie mala affecti sunt. Parant nonnulli
ex stibio pilulas, ad hunc modum.
Recipe aloes y s. cinnamomi z s. caryophyl¬
lorum scr. s. mastiches z s. rosarum, liquiritiae
ana z s. misce & fiat massa cum aqua rosarum.
Accipe huius massae iij. cicerum magnitudi¬
nem, & permisce ei gr. iij. stibij praeparati, &
cum aqua rosarum aut vino subigendo in pi¬
la, fac duas aut tres pilulas.
Secretum