519
EVONYMI
paratione & destillatione, quouè fiat oleum per
fectius, tria hęc sunt diligenter ante omnia con¬
sideranda. Primo quale vitriolum sit eligen¬
dum, tùm quomodo coquatur, & tandem quis
calcinationis modus. Videtur enim, quod ea
regula, quàm in antimonij praeparatione pro¬
positam habent, etiam vitrioli oleo accommo¬
dari possit. Antimonium (inquiunt) praepara¬
tùm, si optimum quaeras, optimè calcinato, qua¬
si innuant, non posse, nec rectè, nec tuto anti¬
monium exhiberi, quod optima ratione, ve¬
nenosam qualitatem non deposuerit.
ELECTIO VITRIOLI
ex Cordo.
Cvm plurimae sint vitrioli species, indican¬
dum omnino est, quae nam species eius,
huic operi potius conducat. Et quamuis ex
mni & quocunque vitriolo oleum per destilla¬
rionem elici possit: multum tamen olei, & ex
mnibus prae stantius, ex Cęruleo aut viridi de¬
stillatur, quoniam plurimum fugitiui sulfuris ob¬
tinet, quo adiuuatur, vt facilius oleum ascen¬
dat. Notandum etiam est, melius esse factitio,
nariuum, & maximè Vngaricum. Praeterea eli¬
gendum quod magnis racemis constat, & ma¬
ioribus cubis est concretum. Quod autem fra¬
ctum minutim ac puluerulentum est, quasi in
utile est reijciendum, quemadmodum etiam quod
solis, aut aëris iniuria candorem & puluerulen¬
tam canitiem contraxit. Fallop. Rom. Germani¬
praefers, quod illud aliquid ferri in se con¬
tineat. CO¬