519
EVONYMI
in recentem ac robustam ollam conijce, ac rur¬
sus in profundam fornacem, sicut ante, demit¬
te, & aliquandiu vrito, donec rufius fiat, mox
ollam ab igne depone, & moue eam, vt vide¬
as an satis calcinatum fuerit vitriolum. Nam
si in olla fluctuat, argenti viui aut liquefacti
plumbi modo, & saltantes bullas ei aculet, sa¬
tis vstum esse intelligas. Tunc in magnam &
recentem ollam prius calefactam effunde, &
effluet quasi sit liquidum, aut ad modum ar¬
genti viui. Quod autem reliquum est vitrio¬
li, similiter sigillatim vt calcinetur, vras. Cum
vstum fuerit, commiscetur rursus optimè in
mortario, modestè agitando, ne puluerem ex
cites, nares & fauces offensurum. Vbi haec
mnia executus fueris, Vitriolum in bilancem
ponito, & animaduerte pondus ipsius. Nam
si sex librae, hoc est mediętas eius quod primo
coxisti, superfuerit, benè omnia abs te sunt ad
ministrata.
DE FORNACE
facienda.
Primo fornax apta est extruenda ex la¬
teribus in planum positis, quò enim cras¬
sioribus parietibus constiterit, ignis for¬
tior est, & diurius caliditas conseruatur. Fiat
etiam quadrata & aequalitur [sic] vndique crassa:
spacium internum concauum, ferè duorum
spithamorum habeat latitudinem, non ta¬
rmen omnino, sed dempta tertia parte spitha¬
mi,