519
EVONYMI
SEGREGATIO INFV¬
sae aquae.
Qvoniam in receptaculo, continetur
vnà cum vitrioli oleo, aqua, segregan¬
ta ea est, vt vitrioli liquor syncerus
reponatur. Segregatur autem per destillario¬
nem in balneo, aut cinere subtili, tutius ta¬
men est in balneo. Quapropter totum hu¬
morem qui est in receptaculo, in cucurbitam
vitream Venetianam aut Hessiacam infun¬
de, superponendo alembicum ex simili vitrò
factum, quae benè lutò circumlinatur. Sub
balneo deinde accenso igne paulatim, sine
aquam exire, donec pertransiuerint octode¬
cim istae vnciae aquae, quas infudisti. Quod
si vitriolum non benè calcinatum fuerit, plus
aquae egredietur, quamobrem videas vt 18.
istae vnciae sint boni ponderis. Cum hoc per¬
egeris, refrigeri balneum sinito, & aquam
quae destillauit abijcitò, quod vero in balneo
in cucurbitae fundo reliquum fuerit, purum
est vitrioli oleum. Habet tamen plerunque ru¬
fum colorem, ideo secundum sequentem mo¬
dum, rectificandum est.
RECTIFICATIO OLEI.
Accipe retortam Venetianam, antea lu¬
to optimo vestitam, in eam infunde,
quod in cucurbita continetur oleum. Retor¬
tam