519
EVONYMI
sine vt tandiu bulliat, quoad benè sit exiccatum.
Quo facto puluerisetur diligenter, & ponatur
in aliud vas non vitreatum, sed bene coopertum, ne
quid immunditiei accedat. Deinde excitetur
supra infraque ignis clarus & vehemens, ex car¬
bonibus, vt vitriolum instar cinnabaris rube¬
scat. Huius rubificati vitrioli, accipe lb. xij. &
imponas retortae optimè perlutatae, cum suo
recipiente, similiter lutato in iunctura: ac
primo quidem die lento igne, secundo verò for¬
tiori ex carbonibus tantum, ac tertio fortissimo
etiam ex lignis facto, destillabis oleum vitrioli.
Notandum autem est, quod in recipiente ali¬
quid aquae vitae est ponendum, vt vitrioli spi¬
ritus retineantur. Ac post destillationem ea¬
dem euaporari debet, posito nimirum reci¬
piente supra carbones, ita eleuatur vapor foe¬
tidus, & vbi nullus vapor apparuerit am¬
plius, aut grauiter foeteat, tum oleum vitrio¬
li purum relictum erit. Facultates huius olei
sunt penè innumerae. Cum aqua tamaricis va¬
let contra passiones splenis. Cum aqua rha¬
phani vel puluere tabularum marmoris, va¬
let contra lapides, & omnem passionem renum
ac eorundem oppilationem. Cum aqua ca¬
lendulae ac verbenae, valet contra pestem. Cum
aqua saluiae & buglossae, contra morsum ser¬
pentum. Cum aqua vitae, est summum reme¬
dium ad superfluitatem menstrui. Eodem
modo datum, tollit tertianam. Cum aqua
pentaphylli & marrubij, curat quartanam.
Cum