519
EVONYMI
Post hoc pharmacum medicus poterit etiam
alijs medicamentis vti, vt purgantibus & con¬
fortantibus. Natura huius medicinae est, omnem
morbum imminuere, & viam praeparare ad sa¬
nitatem, idque cito & breui tempore, fac modo
vt aeger pareat, & bonam diaetam seruet. Cu¬
randum vt quatuor praedictis horis rectè & co¬
piosè sudetur. Ritè enim adhibitus hic potus,
nunquam frustratur medicum. Cauendum ne
aeger cum sumpsit, reuomat.
In colica, Benedictus Victorius sic oleo vi¬
trioli vtitur. Recipit vini maluatici z ij. olei
vitrioli z s. Experimentum mi rabile, si detur
in hora doloris sine febri. Prodest etiam si lo¬
cus dolorosus inungatur cum oleo vitrioli,
praemisso enemate. Ad anginam remedium ex¬
pertissimum, Alexij Pedemontani lib. j. Recipe
lei vitrioli Romani, guttas tres, quibus in vi¬
num iniectis, fiat gargarismus. Eius guttae ij.
cum aqua saxifragiae, vrinam prouocant. Ad
vlcera mala tibiarum, aqua aluminis valet,
cùm modico olei de vitriolo mixta.
Contra febres, recipe vitriolum calcinatum,
& puluerisatum, superinfunde aquam vitę, vt
ij. digitos excedat, sine vt quiescant per triduum
aut quatriduum, postea infunde aliam, & simi¬
liter fac, deinde abstrahe aquam vitę, da ij. vel
iij. guttas in aqua conuenienti: sex aut vij. dies
oleo vitrioli madidum linteolum applicatum
fronti, grauem capitis dolorem curasse, retulit
quidam. Dolorem ventris & stomachi, leuat potio
olei