519
EVONYMI
30. horis, quibus continuè, sine vlla intermis¬
sione, destillatio absoluenda. Hoc enim mo¬
do, habebis oleum vitrioli perfectissimum.
Itaque hic modus, non semel, vtpote verissi¬
mus, à quodam insigni artifice est probatus.
Vbi notandum est, recipiens vas refrigeran¬
dum esse, alio vase aqua frigida pleno, cum
epistomio, vt supra recipiens vas, continuè
aqua frigida destillet: aut imposito huic va¬
si filtro, aqua similiter supra reciperiens destil¬
let, sicque refrigeretur recipiens, quod vi ex¬
cedentis caliditatis, alioquin distiliret. Post
absolutam destillationem, & fornacis, vi¬
trique refrigerationem, oleum in retortam
effundatur, & balneo Mariae rectificetur ab
ignea, aut rubra materia, quorum vtrunque
seorsim est seruandum. Alius existimat, con¬
fultius fore, vt, postquam rubra materia com¬
paruerit in destillatione, recipiens mutetur,
ne quo pacto verum oleum, aliena quadam
qualitate afficiatur. Vsus huius olei est, con¬
tra quascunque febres: contra colicam, &
stranguriam: contra lapidem aut arenulas
vesica. Suffocationi vteri, pesti, leprae, dy¬
senteriae, dentium dolori, tussi, pectoris apo¬
stematis, & pulmonum, ascendenti etiam &
quasi suffocanti pulmoni, valet apprime.
Hydropisim a quacunque causa curat, con¬
tra podagram, paralysim, etc. prodest. Sumi
verò debent duae vel tres aut quatuor guttae
pro vice in aqua vel vino, mane, aut vesperi.
Leon¬