519
EVONYMI
DE FORNACE ET INSTRV¬
mentis ad destillationem succini
necessarijs.
Plurimum interest habere instrumenti
apta & idonea, & primum quantum ad
fornacem attinet, sit ea rotunda, duorum cum
dimidio pedum altitudine, latitudine verò
ipsius diametralis sit duarum spithamarum.
Extruatur autem vel ex lateribus, vel ferro
luto obducto habens duo foramina rotun¬
da, per quae, (vt paulo post depingemus) ca¬
nales instrumenti secundo loco positi exire
queant.
Porro alia duo praeparari tibi curato in¬
strumenta, ex cupro intus stanno obducta,
praesertim inferius, superius habeat figuram
cucurbitae, altitudine spithamae vnius & di¬
midiae, ex integra lamina compositum, &
collum ipsius applicetur inferiori instrumen¬
to, illudque ingrediatur.
Paretur etiam ex cupro operculum rotun¬
dum, & foraminibus plenum, vt tectum
succinum, emanare & destillare resolutum pos¬
sit. Inferius verò instrumentum recipiens suc¬
cinum (est enim destillatio per descensum) sit
rotundum, habens collum quod recipiat, & in
se contineat collum cucurbitae, capax trium
vel quatuor mensurarum, habens duos cana¬
les, quorum vnus descendat, sitque inferior, al¬
ter verò descendat, & fiat hoc modo.
FOR¬