519
EVONYMI.
tur gutta in ipsum, petit fundum. Et in hoc
cognoscitur eius grauitas & frigiditas. Item
hoc oleum reddit fortem odorem & in colo¬
re est rubeum. Et gutta eius posita in manu,
statim euanescit, & dispergitur per totam ma¬
num. Et si ferrum liniatur eodem oleo, sta¬
tim ardet, & accensum facilè non extingui¬
tur. Quum autem perfecta fuerit huius olei
destillatio, sapienter aperi vas, postquam fri¬
gidatum fuerit, & extrahe puluerem laterum,
& iterum impone de alijs pulueribus, si vis
plus habere de ipso oleo, & destilla vt prius.
Et destillatum bene, serua in vitro bene ob¬
turato cùm cera.
Virtutes eius hic 44. annotantur, in fri¬
gida causa, interiori & exteriori. Prima redu¬
cit omnia membra aliquo accidente infrigi¬
data, si membra laesa eo inungantur. Item ad
sanandum vulnus, si herba appropriata ali¬
qualiter in eo decoquatur. Item ad omnes
manuum & pedum fissuras tempore hye¬
mis. Item ad neruos infractos ex gutta, vel
lia causa, & ad manuum & capitis tremorem.
Podagrae & artheticae frigidae, collo dolenti
& circumtenso cum nec commodè flectitur.
Item lapidem renum & vesicae comminuit
inunctum, & frequenter bibitum. Excoria¬
tioni quoque vesicae, intus & foris, quae agno¬
scitur per mordicationem virgae inungendo.
Item retentioni & difficultati vrinae. Item pas¬
sionibus aurium ex frigiditate, vt surditati
& sibi¬