519
THESAVRVS. 184
adustionem sustinuit, in aëra si proieceris, ni¬
hil ex eo ad terram descendet. Piscem si vo¬
lueris meliorem saporem habere, in hoc vi¬
naceo stillicidio eneca, & in eo esse sinito: ita
perdurabit ad complusculos dies. Si hac ra¬
tione piscem enectum sale & pipere condias,
nihil erit suauius, praesertim si ex optimo ge¬
nere fuerit piscis. Aqua ardente, quae saepius
destillata fuerit, si manus laueris, ardebunt
quidem, sed citra noxam, Gaudentius Me¬
rula Memorabilium lib. 4. Quod si inter de¬
stillandum, puluis sulfuris viui permiscere¬
tur, accensa aqua vitae, fortius arderet. Dolo¬
rem capitis sedat, si ex materia frigida fuerit.
Si bibatur ieiuno stomacho per biduum,
cum pauca theriacae quantitate, purgat ca¬
put, & exiccat eius humiditates. Qui biberit
huius aliquid cum alio vino, mane, eidem
confortat cerebrum. Tenebras oculorum pel¬
lit, & panos eorundem consumit, & humi¬
ditatem exiccat. Auribus instillata, auditum
restituit: linguae imponsita, linteo in ea made¬
facto, sermonem paralytico restituit, si ali¬
quot horis continuetur. Quidam laudaue¬
re vini sublimationem contra vermes, qui
dentibus innascuntur, colluendo ea os. Ad
id praefertur, inquit Alexander Benedi¬
ctus, vinum Cretense aut Rheticum, validius
enim quo saepius camino (alembico) vitreo
aut aeneo vaporatione perficitur. Raucedi¬
ni confert, collo inuncta, & mane bibita. In