519
THESAVRVS. 187
E. Operculi foramen, in quod canalis inser¬
tus est.
F. Canalis aeneus, seu fistula, deferens vapo¬
res. Sit autem hoc modo contorta, & sinuo¬
sa, ita enim, aiunt, aquam videri quasi sae¬
pius destillari: aut fortè, vt vapores diutius
contenti, facilius condensentur. Aliqui si¬
nus aliquot faciunt in fistula, priusquam
ingrediatur situlam, quod fortè minus pro¬
bandum est.
G. Situla lignea continens aquam frigidam.
H. Subsellium, sustinens situlam aqua frigi¬
da plenam.
R. Locus in subsellio, quo recipiens vas col¬
lo candum.
Possent iuxta hanc situlam, duae fornaces
extrui (ita quidam apud nos solet aquàm ar¬
dentem destillare) quarum altera vicinior sit
situlae, altera remotior. In viciniore ahieno, fae¬
ces primo destillarentur: in remotiore, secun¬
do, vt subtilior & purior aqua fiat. Verum id¬
ipsum, minori negotio fortè fieret, si quae se¬
cunda vice destillari debet, per longiorem si¬
stulam destillaretur, per longiorem enim vi¬
am, spiritus agitati, magis attenuantur.
INSTRVMENTVM ALIVD.
i. Vas seu olla, materiam destillandam conti¬
nens. Quidam apud nos ollam habuit 16.
mensurarum capacem. Ex ijs biduo, bis, teruè
repetita etiam destillatione, mensuras tres
extraxit. a 3