519
EVONYMI
puluerisatorum, & similiter pulueri huic re¬
liqua aquae vitae medietas affundatur, vt pri¬
us. Quod si aquae vitae nihil amplius super¬
fuerit, accipe aquam vitae rubram in bocia &
imposito capitello, destilletur tantum quan¬
tum ad macerandam materiam fuerit opus,
nihil enim rubedinis ascendit, sed quicquid
destillat album est. Postea accipias y s. nucis
moschatae concisae minutim, & vt prius affun¬
de aquam virae. Quo facto accipias aquam vi¬
tae ex caryophyllis, & ex nuce moschata, &
commisce cum aqua vitae è cinnamomo. Tum
accipe vini maluatici, aut optimi Rhenani
mensuram vnam, & in olla inuitreata ponito,
ei adde sacchari candi triti y iij. & pasta coo¬
perito ollam, & carbonibus impone, vt leui¬
ter fundatur saccharum, post fusum saccharum,
refrigeretur. Post refrigerationem, affunde
aquam vitae rubram, & commisce in olla vt
prius, aut vitro, melius enim obturari potest,
& habebis aquam vitae optimam.
Aqua vitae nobilissima contra catarrhum. Recipe
hyssopi, satureiae, marrubij albi, enulae, ireos,
leuistici, betonicae, saluiae, foliorum trifolij
(quod facit multos flores grossos in modum
nucis paruae, in quibus est quaedam dulcedo ad
modum sacchari vel mellis in sapore) singulorum
lb . s. Trita omnia grosso modo ponantur
in vino potentissimo & electissimo, in vase vi¬
treo vel alembico mundo, ita vt vinum super
mineat vno digito. Destilla & serua, super au¬
rum & gemmas valet.
Aqua