519
THESAVRVS. 196
puluerisanda in subtilissimum conduces pul¬
uerem, & iterato vicibus duabus eandem de¬
stillabis aquam. Vltimo verò destillatam
quàm cum musco & ambra aromatizabis, &
sic habebis diuinum elixir vitae. Modus vsus
est, mane priusquam ventrem impleat, diluat
sibi omnes spondylos colli atque thoracis
musculos, & plerosque arrus sibi madefaciat.
Quippe per tres ante maturinum cibum ho¬
ras, sorbeat potum hunc. Aquae saluiae, endi¬
uiae ana y s. elixir vitae guttas quinque, mi¬
sce, & potui dato.
Aqua ardens destillata composita contra
pestem, è Guaynerio tract. de peste. Virtuo¬
sa, inquit, existunt multa contra pestem, sed
in infinitum virtuosior est, quae sequitur aqua.
Tanta est enim inter cor & ipsam conuenien¬
tia, vt in non perceptibili quasi, tempore attra¬
hatur ab ipso, attractaque mutatur in breui,
& in spumosam substantiam conuersa, non
solum à complexionali virtute: verum etiam
tota forma omni pestilentiali veneno resistit,
ac ipsum perimit indilatè. Et ideo tanta est
eius excellens virtus, quod eius vsus hominem
non solum praeseruat à peste, imò ab ipsa de¬
prehensum, celeriter liberat: cuius haec est
permixtio. Recipe rad. tormentillae viridium si
haberi possunt lb. j. radicum herbae tunici
& diptamni ana lb. semis, radicum enulae
campanae vncias iiij. acetosae cum semini¬
bus si haberi possunt lb. ij. vel acetosae lb. j.
b 4