519
EVONYMI
cinnamomi, omnia puluerisentur, & cum vi¬
no albo fortissimo commisceantur, contun¬
dantur omnia simul ad pulticulae consisten¬
tiam, ac postea lento igne destillentur, & ex¬
trahes aquam claram & puram. Huic aquae
si commisceas oleum, oleum descendet: sin com¬
misceas camphoram, tum habebit omnes vir¬
tutes quas habet camphora. Quod si haec cam¬
phorata aqua, commisceatur cum aqua com¬
muni, eam constringet vt lac, & si coletur per
pannum, remanebit ista aqua coagulata, ex
qua deinceps poteris facere candelam, & ar¬
debit instar ellychnij. Aqua ista prodest in fri¬
gidis corporis aegritudinibus, coquit enim,
conseruat carnes à putrefactione, consterna¬
tum laetificat, virtutes omnium herbarum ad
se trahit: pota rumpit apostemata: coagulat
& constringit mercurium: ab oculis aufert,
lachrymas, rubedinem, & calorem, iuuat &
spleneticos. Vulnera à putredine conseruat,
medetur fistulae & cancro, emendat causas
frigidas & paralysim, auget & acuit intelle¬
ctum: memoriam iuuat, si tempora, ea vngan¬
tur. Hominem facit hilarem & iucundum,
conseruat iuuentutem & sanitatem, tollit oris
foetorem & gingiuarum. Ex nouo, facit vi¬
num vetus, contravenenum munit hominem,
aufert dolorem, & surditatem aurium. Potae
guttae singulae in vini optimi & albi cyatho,
memoriam conseruant mirabiliter, si id fiat
cum iturus es cubitum. Tempora ea quater
in se¬