519
THESAVRVS 205
Extractiones herbarum & aliorum reme¬
diorum cum aqua ardente, perfectè in bal¬
neo Mariae destillata, etc. vt ex rhabarba¬
ro, agarico, elleboro, & guaiaco secundum
Theophrastum.
Artificiosae rerum simplicium extractio¬
nes fiunt ad hunc modum. Primo su¬
mo aquam vitae optimam, vbi spiritu vini
careo, quae ad extrahendam herbarum facul¬
tatem est satis efficax. Accipe igitur saluiam,
vel aliud quodcunque simplex, è quo suc¬
cum extrahere proposueris, exponatur aëri
sicco, versus Septentrionem praecipuè: vbi
paululum exiccatâ fuerit, incidatur minu¬
tim & in vitrum, cuius orificium satis sit am¬
plum, hoc est, duorum digitorum amplitu¬
dinem habens, vt inde vbi voles, quod impo¬
situm fuerit, rursus extrahere commode va¬
leas ponito, eidemque affunde aquam vitae vel
vini spiritum, vt ad minimum per latum di¬
gitum herbam impositam cooperiat. Po¬
stea cooperi vas diligenter hoc modo. Fiat
pasta, qua superius orificium per latum digi¬
tum circum circa obliniatur, cui chartam pu¬
ram super imponas, sicque obstruas, vt po¬
stea tantum circa ampullae os lateribus adhę¬
reat. Imposita hac charta, rursus pasta char¬
tae, circa locum, vt prius, obducatur, ac rur¬
sus alia noua charta eidem adaptetur. Tan¬
dem ac tertio & circum circa, & supra. vndi¬
c 5