519
THESAVRVS. 209
haeret, ideoque in primum vitrum, cui spiritus
erat infusus, omnes spiritus rhabarbari per¬
colandi sunt & ad separationem infundendi)
non curando, quòd extractio vna, iam prius
in vitrò reperiatur, omnes enim extractiones
necessariò coniungendę sunt, & ad extremum
aquae destillatae permiscendae, & rursus sepa¬
randae, quò ad aqua simpida extrahatur. Po¬
test vero exrractio fieri vel in sicco vel in hu¬
mido, pro vt cuique placuerit.
E ligno fraxini non magno labore extra¬
ctio fit, nam semel superaffunditur, & diebus
quatuor maceratur lignum, post effunditur
liquor, & aliud lignum recens imponitur vt
prius, idque faciendum bis terue, pro vt ma¬
gnam aut paruam extractionis copiam requi
ris, postea per filtrum mundificatur liquor, se¬
paratur verò per destillationem:
Extractio turbith, agarici aut alterius me¬
dicamenti cathartici. Recipe cantharticorum ali¬
quod, vt turbith, vel agari cum, vel aliud cum
suo correctiuo, puluerisetur sic, impone in
sacculum ex albo serico, & pone vtrumque
sacculum in alembici partem eam, quae con¬
cretos vapores per nasum emittit: in fun¬
dum verò cucurbitae infunde aquàm vitae re¬
ctificatam, quae nihil phlegmatis porrò in se
contineat, quàm destillam per ea, quae sacculis
inclusa in alembicom posita sunt, atque ita extrà¬
hitur omnis facultas. Quo facto, hociam
diligenter laua, ac rursus aquam extractam
a