519
EVONYMI
nuiter inciduntur, deinde puluerisantur, atque
his super infunditur aqua vitae ter destillatae
q. s. frequenter interea agitando quotidie: dein¬
de exprimatur per pannum lineum, grossum, for¬
ti expressione, deinde in alembico adiectò igne
humiditas aquea extrahatur, donec, quod in¬
fundo remanet, veniat ad consistentiam dia¬
cydonites. Quod si in eo adhuc quaedam hu¬
miditas fuerit, ponatur super carbones arden¬
tes in vase aliquo, quandiu videbitur, vt ea a
calore absumatur, & euaporet.
Succus extractus è baccis iuniperi, ad duo
decim annos seruari potest, si ritè sit confe¬
ctus. Valet ad calculi praeseruationem, exper¬
tus enim est eius vsus in multis, qui ante hac
grauiter laborabant, & multa prophiylactica
adhibuerant, à nullo tamen tantopere suns, at¬
que ab hoc adiuti. Calidum quidem medicameu¬
tum est, ideoque renes fortassis nimium caltia¬
cere posset, vt aliquis existimarit, sed propter
parandi modum, qui calorem nonnihil frangere
existimatur, non nimium poterit. Pituitam in
ventriculo vel concoquit, vel consumit, vel
educit, & ventriculum abstergit, ac roborat.
Vsus eius non tam est ad morbos praecauen¬
dos, quam curandos. Omne genus destillatio¬
num & catarrhorum, vertiginem, lippitudinem
raucedinem, pectoris angustiam, tussim, colicam
matricis suffocationem, menstruorum suppres¬
sionem, syncopem, calculum, pestem curat.
Quin etiam ab alijs adnumerantur hi morbi,
quos