519
THESAVRVS. 218
ita vt aqua supra alumen per duos digitos
excedat, cooperiatur vrinale, & stet quinque
aut sex septimanis, vel quousque alumen ap¬
pareat seorsim, quod ab aqua est auferendum,
& in vitreum vas ponendum. Quibus habi¬
tis, recipe lb. ij. olei amygdalarum dulcium,
& medullae bouis, aut vaccinae lb. iiij. misce¬
atur medulla cum oleo; vt liquescat, & tan¬
dem coletur per pannum, & habebis oleum
spissum. Huic oleo immitte praedictum alu¬
men, ita vt oleum duobus digitis alumen ob¬
tegat, tùm exponatur soli per tres menses, aut
quod melius est, diutius, & sic facies boracis
quantum voles, & scias quod est secretum
magnum. Est autem verùs borax, qui fit in
Alexandria.
Aliter, ex eodem D. H. D. recipe alumen è
faecibus, quo tinctores vtuntur, & ex eo cum
aqua capitelli ouum sustinente, fiat lixiuium:
deinde accipe pastae boracis quantitatem, quam
voles, & ponas in vas, cui lixiuium affundas
feruentissimum ea quantitate, vt pastam ex¬
cedat, & cum canella incorporentur benè,
tum stent, quoad faeces fundum petant. Quo
factò, lixiuium ingeniosè separato, ita vt su¬
pra dixi, vt pasta benè sit separata & pur¬
gata ab omni immunditie. Deinde cape
mne lixiuium (& pastam boracis impone)
decoquantur in cacabo despumando. Spu¬
mam verò seorsim serua in vasculo, quia in
ea continetur oleum, quod instar lucernae ac¬
c 2