519
THESAVRVS. 221
aquae innatet, quasi purissima nebula imbri¬
fera: idem transit in recipientem lento igne, &
quod maximè sum miratus, tingit aureus iste
liquor, colorem aureum reddens, chartam,
lanam, aliámue rem admotam, qui color ita
penetrat, vt minima guttula aliquot folia in
Pindaro meo Graeco penetrarit. Praeterea,
quod etiam ipsum verę resolutionis indicium
est, albus auri soluti color est. Haec & alia fa¬
ciunt, vt credam hanc rationem soluendi ve¬
rissimam esse, qua hi vtuntur, nec simile apud
vllos alios Alchymistas hactenus vidi. Quod
si vera sit solutio, facilis inde ratio est perfi¬
ciendi liquorem. Illi in puluerem redigere
bituri: sed is humido loco sua sponte, vitro
tiam benè munito colliquescit olei modo, cu¬
ius rei experimentum fecere apud me. Haec
vt oculatus testis scribo, alioquin haec tanquam
[GR]ἀδύνατα[/GR], hactenus saepe apud nostros & alios
solebam confutare. Multa sunt in specie im¬
possibilia, quae certa via ac ratione facillima
sunt. Audio hos ipsos curare morbos quos¬
dam deploratos. Hactenus ille.
DE AVRO DISSOLVTO ET
potabili, eiusque facultatibus, caput VII.
Antonij Fumanelli ex lib. De com¬
pos. medicamentorum.
Nec silentio praeterire statui medicamen¬
tum, quod Chymicae artis professores
e 5