519
EVONYMI
vel acetosae. A veneno praeseruat, & veneno
affectos, morsosque à cane rabido curat cum
aqua tormentillae, dictamni albi, & bistortae,
aut aqua rad. pęoniae, febres quotidianas, ter¬
tianas, & quartanas in accessionis, seu perio¬
di principio exhibitum cum aqua scolopen¬
drij, vagas & erraticas, causumque cum sera¬
pio violato delet: vtque vnico dicatur verbo,
asserunt aurum potabile cum aqua ardenti
nobilem inducere effectum in corpore huma¬
no, omnesque ferè pellere morbos. De ipso
autem in magnis morbis scrupulum aut semi¬
drachmam exhibendam censent, in mitioribus
scrupuli dimidium, in paruis ad duorum gra¬
norum hordei pondus, decuplum decocti
psi commiscendo. Quod, quum pluribus do¬
ceant conficere modis, hic nonnullos addu¬
cam: si autem plura de eo quis scire cupierit,
& quod Chymistae solis fixionem in coelo no¬
stro dicunt, commentarium legat coelum phi¬
Iosophorum nuncupatùm, plurimas auri po¬
tabilis formas, & diuersas continentem, in
quo & plures aquae vitae composituras re¬
spicere licet: de quibus veritas ipsa autho¬
rem appellet.
Auri potabilis conficiendi descriptio.
Prima. Foliorum auri electi quantita¬
tem, quae tibi magis opportuna videbitur,
succi limonum optime depurati quod suffi¬
cit, in bociam, vt decet obturatam condito,
ad cineris furnellum igne lucernae supposito
diebus