519
EVONYMI
vbi per dies triginta sex calida permanerè
possit calore suo maturali, vt aurum soluatur
in aquam, est enim occulta quaedem in car¬
ne gallinae proprietas soluendi aurum in
quam. Quo finitò termino, deprome, & car¬
nem laua ita exactè vndiquaque, vt nihil de
auro, ne minimum quidem relinquatur,
qua mellisidestillata cum suis spiritibus, quae
sit rectificata bis teruè. Peracta hac lotione,
accipe tantum aquae vitae, quantum est de
qua loturae carnis gallinae, & commiscè. Pro
qualibet libra aquae, adiunge z j. salis ammo¬
niaci albi, sine vlla nigredine, ponantur om¬
nia in bociam virream, & abscondantur per
tres menses in fimo equino calido. Verum
singulo quoque mense visitanda erit materia
semel, & effundendae partes aquae huius cla¬
riores, & seruandae in vitro optimè clausò.
Bocia verò remittenda; & finito mense rur¬
sus quod clarum fuerit à faecibus separan¬
dum, & habebis spario trium mensium, om¬
nem aquam solutam & claram. Demum de¬
stilla feces in arena forti igne, vt omnis ma¬
teria melior ascendat. In destillatione verò
fecum, sciendum est, quod fecibus est affun¬
denda libra semis aquae vitae optimae, & quod
per destillationem extraxeris, commiscebis
cum eo quòd primo fuerat seruatum, & rur¬
sus in balneo Mariae quod reliquum est ex¬
trahe. Tum repone in fimum equinum die¬
biis viginti quinque, & habebis aurum po¬
tabilè