519
THESAVRVS. 228
De ratione ac modo conficiendi & paran¬
di aurum potabile, sic ad Gesnerum scripsit
vir doctissimus quidam. Mitto ad te aurum
potabile, vt petis vir doctissime, hoc est, ratio¬
nem eius conficiendi, qualem vidi apud meos
duos artifices, qui id hoc modo praepararunt
apud me superioribus annis. Te oro, vir orna¬
tissime, vt si tibi videbitur, certi aliquid con¬
tinere, tibi reserues. Eius enim apud me au¬
thores magni faciebant, ac ea lege inspectorem
me omnium voluerunt: ne facile cui quam com¬
municarem: id hactenus ita obseruaui, vt nul¬
li vel scripto vel narratione explicuerim: tibi
soli, & bona cum fide, quantum memoria com¬
plecti, & animo consequi potui, communico.
Cuius summaria ratio haec est.
Aurum eligatur praestantissimum, id pur¬
getur igne per cementum, vt purum, synce¬
rumque quàm exactissimè fiat: hinc in laminas
extendatur, & frustulatim conscindatur, ita
concisum in matracio (matracium puto dici
phialam à Chymistis) soluatur. Solutio ita bre¬
uior fiet. Aqua fortis accipiatur, quater pur¬
getur à faecibus, & destilletur cum quarta par¬
te salis communis praeparati: in hanc aquam
sinc praeparatam, immittatur aurum comminu¬
tum, & sensim immittatur tartarum calcinatum
probè, ac lento igni, vt manu collum matra¬
cij teneas: soluetur in aquàm claram & limpi¬
dam, quo facto seponatur, vt refrigeretur. Hinc
transfundatur in vitrum ampli orificij, ac in
f 4