519
THESAVRVS. 229
hunc aureum imbrem Danaes interpretan¬
tur. Et sanè nihil eo vidi elegantius. Porrò has
nebulas studiosè decet colligere. Eximuntur
autem vitreo cochleari parte conuexa (con¬
uexa parte nebulae eximi debent, ne cum ipsis
aqua hauriatur, nam conuexae parti facilę ad
haerescunt: translatae verò in patellam vitream
ab aqua solidae vel integrae recipiuntur, in ea
aquàm fontanam intelligo) & reponantur in
patellam vitream, quae plena ferè sit aquae
(fontanae) destillatae. In hac statim fundum
petet nebula. Prima sic collecta nebula, repe¬
tatur putrefactio, exiccatio, destillatio ex or¬
dine, sic alia colligetur nebula, idque toties do¬
nec omnes collectae fuerint. Vbi nulla am¬
plius apparuerit, habes aurum separatum à
tartaro (quasi tartarum prius conglutinetur
auro vel concorporetur) quod in fundo al¬
bum remanebit. Aurum sic in nebulas con¬
uersum, exemptum ex aqua patellae vitreae,
exiccandum erit in furno calcinationis, ita
liberabitur ab humore extraneo, id quod fiet
fortasse ad dies decem, lentus autem debet es¬
se calor, qui naturalem corporis humani non
excedat. Desiccata materia post diem deci¬
mum, in vitrea patella cochleari facilè in pul¬
uerem conteretur. Nebulae puluerisa tae ma¬
tracio infundantur; & in balneo putrefiant, si¬
mulque soluantur iterum, quod fiet ad dies tri¬
ginta interdum. Soluetur autem in oleosam
materiam, quae iterum exiccata conseruabi¬
f 5