519
THESAVRVS. 230
aliquoties rursus destillatione ab oleo est se¬
paranda. Iudicium autem de perfectione olei
sumitur hoc modo. Illinatur oleum crudo car¬
nis frustulo, siquidem id non deauretur, sed
ad profundas partes penetrauerit, vt auri
species nuspiam appareat, optime destillatio
& operatio successit. Hoc oleum volunt,
mne aliud aurum potabile, quocunque modo
id fuerit praeparatum, virtute & facultate ex¬
cedere.
Sol potabilis ex scheda Italica, Recipe pu¬
micis puluerisati lb. ij. auri finissimi in folijs
y viij. & simul contunde diligentissimè, post
accipe lb. iiij. dicti lapidis tusi sine auro &
fiat lectus è pumice, & alius supra hunc è pu¬
mice cum auro, vicissim pergendo in olla vi¬
treata lutata ne respiret, & ollam collocato
in furno ignis temperati per dies 40. post ex
trahe aquam vitae vt scis, hoc est, infunde ipsi
aquam vitae, & aurum quasi oleum ascender.
Aurum potabile, quale à Raymundo prae¬
paratum olim fuisse, fama est. Accepit auri
purissimi quantum illi videbatur, quod in
qua regis seu forti (aurum nimirum dissol¬
uente) dissoluit primo, deinde verò aquàm &
spiritus destillatione extraxit, ad exiccationem
materiae, ad eum penitus modum, quem in prae¬
cipitato faciendo, sequuntur vulgò: tandem
in cella vinaria in oleum resolutum (quod quin¬
to die fieri solet) rebus alijs permiscuit, & pro¬
pinauit. Facilis haec est, & expedita via mini¬
meque negligenda.