519
Image52
EVONYMI
F. Fornax aurifabrorum
ex luto parata, in hanc
formam.
Descriptio pulueris
Solis modo breuiori
haec est, ex eiusdem ob¬
seruatione. Frustra
nim fit pluribus, quod
potest fieri paucioribus. Accipe vas nouum
terreum amplum, lato orificio, vt patellę sunt
tonsorum venam secantium, nisi quod latius
esse debet: hoc ipsum in igne ex carbonibus
accenso, igneatur, vt rubescat, postea pul¬
uerisa rubrum hoc caput tuum ex destilla¬
tione genitum, vt paulè ante dictum est, & in
vas illud ignitum effunde, spatula ferrea con¬
tinuè agita, vt fiat ex nigro fusci coloris, ac
tandem rursus rubri, & habebis puluerem
Solis: caueas tamen ne ab eius vapore vene¬
noso inficiaris,
Aut, accipe amalgama illud de quo supra,
& sine vt in aquam liquescat, vt in fundo au¬
rum appareat, in modum pulueris punicei.
Bociam perlutato, in qua destillatio facien¬
da est, & per se exiccetur, vt facilius ignem fe¬
rat. Postea impone capitellum, perlutando
rimas seu iuncturas cum petia linea & luto
sapientiae, ne spiritibus pateat exitus. Hoc
nimaduertas, quod si bocia, in qua contine¬
tur amalgama cum aqua forti, capax fuerit
mensurae vnius, vt recipiens sit amplitudine
decem